# Silva silvarum 44

Bacon, Silva silvarum, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/44

Est & occulta quaedam curandi ratio, in usum nondum translata, ex assuetudine rei per se noxiae. Venena quibusdam familiaria tunt reddita, ut dictum est. Qui vulgo curam habent laborantium ex peste, raro inficiuntur ex contagione. Toleratio cruciatuum ex assuetudine, eos reddit leviores. Digestio immodici cibi aut vini in consuetudinem versa crapulam & ebrietatem prohibet. In universum, morbi chronici, ut tusses, phthises, quaedam paralyseos species, lunatici, &c. in principio maxime periculosi existunt. Ideoque prudentis est mediei considerare utrum morbus sit incurabilis, atque an exacta ejus cura periculo careat. Si metus est, ad palliationem recurrat, symptomata levet, haud occupatus nimium in perfecta curatione: saepe autem haec ratio (aegro tantum constet patientia) plus praestat quam opinio sibi spoponderit; ut & si symptomata superare in paroxysmo queat aeger, patientiamque in naturam vertere. 62. Varios morbos chronicos (quales sunt quartani) saepius ingluvies & excessus curat, ut nimia cibi & potus ingestio, frequentata extra ordinem jejunia, immodicus corporis motus, aut lassitudo, & similia.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
