Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 444
Unproofread scanNot analysed yet
plurimae balneo &aëris humido delectentur. Haec quoque ratio est, cur volucres multae plumas concinnent comantve, atque auseres gingriant vel strepant, cornicesque pluviam quasi implorent; signis testantibus voluptatem, qua afficit aëris mollities. 824. Ardea solito altius subvolans (ut nubes quandoque supergressa conspiciatur) ventum significat. Milvi contra volatu in celsa evecti, serenitatem. Causa fortasse sit, quia utraque avis pervadit ejus temperici aërem, quo maxime delectatur. Atque ardea, ut pote aquatica, aëre gaudet condensato; &alas cum gerat graviores, aëre indiget crassiore. Milvus non adeo hunc affectat, quam ex illo refrigerium; nam cum avis sit praedatrix &calida, aë rem petit frigidiusculum, saepiusque adverso obnititur vento, ut salmones, &trutae adverso flumine natant. Verum etiam tamen est, omnibus avibus captari profundum aërem, ut natatores profundis aquis recreantur. Ideo in iblimi volantes explicatis se alis sustinent, ut x moveri videantur. 825. Pisces in superficie aquae lascivientes viam plerumque praenunciant. Ratio est, ia piscis fugitans sicci, non appropinquat aeri, nisi humido, siccum continuo declinat depressiore natatu. 826. Bestias in universum humidus aër in tantum recreat, ut lautius pascantur. Hinc ovis, pluviae instantis praesaga, multo mane pratis immissaevigilat. Pecudes, dama, cuniculi instante pluvia pascuntur plenissime. Bu cula quoque imminente pluvia captat patulis naribus aërem. 827. Trifolii caulis intumescit instante pluvia, ut rectior sic exsurgat; cum humor caules erigat, folia deprimat. Flos est exiguus colore rubro inter campi demessi stipulas (quem agrestes vocant pimpernellam) qui s mane se explicet, serenandae diei praesagium edit 828.