# Silva silvarum 445

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/445

Instans pluvia aut gelu hominis dolores, plagas aut morticinos intendit, quorum alterum humores copiosos colligit, alterum acriores reddit; quae duo extrema podagram generant. 829. Vermes quoque pluviae secuturae velut praeludunt. Lumbrici enim se exerunt, tal pae plus effossae terrae egerunt, pulices acriu mordent coelo imbres parturiente, 330. Ex solidis ętiam corporibus habe imbrium praesagia, ut lapidibus, opere tabulato, cum exsudant; pyxidibus & verticillis ligneis cum aegre aperiuntur aut circumaguntur, quamvis prioris externa causa sit; cum lapis & opus tabulatum aërem repellat in se: in posteriori vero interna velut corporis in ligno intumescentia detur. Experimentum unicum spectans naturam appetitus in stomacho. 831 Frigida praecipue & sicca valent excitando appetitui. Causa est, quia frigus quaedam velut naturae indigentia est, subsidium requirens; siccitas ei par.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
