# Silva silvarum 446

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/446

Hinc omnia acida (ut acetum, succus limonis, oleum vitrioli, &c.) famem provocant. Morbum, cui boulimia vel appetitus caninus nomen, gignit acidum & vitreum phlegma in orificio stomachi. Appetitus quoque acidis excitatior fit, quia nervos orificio stomachi insertos contrahunt; ingens ad famem momentum. Quod cepe, sal, piper in cibis excocta orexin invitant, oritur ex vellicatione nervorum, quos diximus; motus enim acuit. Absinthium, olivae, capparides, & alia ejusmodi amarore valida, abstergendo appetitum excitant; ut quatuor praecipue existant causae appetitus, refrigeratio stomachi cum siccitate conjuncta, contractio, vellicatio, & abstersio. Est & fames ex inanitione, diuturno tamen nimis jejunio saepius eam tollente. Defectus enim cibi stomachum cogit attrahere humores, qui tenues & cholerici cum sint, appetitum perimunt. Experimentum unicum spectans suavem Iridis odorem. 832. Observarunt antiqui, quocunque Iris velut imminens aut incumbens devergit, suavem exhalari odorem. Causa est, quorundam corporum indoles, insita suavitate praeditorum, quam placidus Iridis ros prolicit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
