Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 447
Unproofread scanNot analysed yet
Idem efficiunt modici imbres, qui terram suavitate perfundunt; sed nulli tam delicati sunt quam ros Iridis quemeunque in locum deciduus, forte quod ipsi aquae insit suavitas, cum Iris nihil sit quam agglomeratae guttulae, quae deplui nequeunt nisi ex aëre admodum humii, qui fragrantiam herbarum &florum, instar aquae destillatae, retinere integram queat. Pluvia enim aliusque ros, ex alto delabens odorem servare non potest, quem in ascensu dissipatum perdidit exhalatio. Nescio etiam an non ipsa aqua suavitatis aliquod habeat rudimentum. Verum quidem, talem non inveniri in paludibus, fluminibus, fontibus; sed terra proba, recens subacta, vigorem gratumque odorem testatur, quo &aqua; nisi nimium aequalis sit (aequalia enim objecta nunquam movent sensus) constare potest. Certum est, quod sal niger aquae tantum congelatae species, quandoque violarum instar fragret. fragrantiam. 833. Fragrantia requirit &calorem materiae concoquendae, &humorem, illi per exhalationes dispergendae. Quod ad calorem, ligna &aromata magis odora sunt in regionibus calidis quam frigidis.