# Silva silvarum 449

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/449

Verum quidem est, sylvas & vasta locorum spatia malis citriis & roremarino crebris consita, odore magnis in mare spatiis transmisso sentiri, forte ad viginti milliaria; sed quantulum hoc est, prae eo, quod tormenti bellici sonus efficit, parvulo in ambitu moti; cum sylvae & planities saepius vaste pateant. Praeterea odores duris adhaerescunt corporibus, ut cum chirothecas imbuunt, &c. Unde corporei intelliguntur & aliquamdiu subsistere, luce & sonis evanescentibus Experimentum unicum spectans foetidos & fragrantes odores 835. Excrementa plerorumque animalium foetent, praesertim iis quae se exonerant columbas enim & equos, hominem excipe videmus optime se habere, si stabula & quibus aluntur loca, serventur munda. Idem de avibus statuo, quae caveis inclusae victitant; felisque excrementa sua ab oculis recondita submovet. Habet id praecipue locum in bestiis quibus ex carne nutrimentum. Canes fere soli inter bestias, foetidis delectantur odoribus; quod in ipsorum odoratu peculiare quid arguit, ab aliarum animantium odoratu dissidens.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
