# Silva silvarum 45

Bacon, Silva silvarum, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/45

Causa est, quod morbi continui adventitiam ex assuetudine vehementiam acquirant, praeter materialem humorum causam, ut assuetudinis interruptio eos primae solum causae relinquat, quae si imbecillis sit, concidet. praeterea, tales excessus excitant & irritant naturam, quae sic vehementius insurgit adversus morbum. Experimentum unicum spectans curam ex motu per consensum. 63. Magnus in humano corpore consensus est ex motu variarum partium. Videmus in lusu uerorum, quo tentant an una manu pectus ricare & altera frontem percutere leviter possint, tontinuo aliquando ambabus fricare & percutere manibus. Nec obscurum est, spiritus qui ad nares ascendunt, si tetrum trahant odorem, stomathum irritari ad vomitum, compertum quoque, consumptis pulmonibus, si nulla per tussim fiat ejectio, sequi profluvia alvi, moxque hominem mori. Morbi quoque pestilentes si per sudores expugnari nequeant, in fluxum alvi desinunt, quod plerumque lethale est. Ideoque Medici ingeniosi dipicint quomodo ex motibus, in quos valent, excitare internos possint, quos per consensum in sua potestate non habent; ut suffocatio uteri curatur foetore plumarum aut similium. ExpeDigitizod by ogle Experimentum unicum spectans curam morborum, qui praedispositioni corporis sunt contrarii. 64. Hippocratis aphorismus. scilicet in morbis minus, &c. bonam continet ac profundam speculationem. Designat enim, morbos constitutioni corporis, aetati, sexui tempestati anni, diaetae contrarios, magis esse periculosos, quam qui hisce consentanei sunt. Nonnemo contra opinetur, ubi enim morbi symptoma & naturalis dispositio mutuum quasi praestant auxilium, vehementiorem fore morbum; neque ea res dubium habet, praesupposita simili materiae quantitate.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
