# Silva silvarum 450

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/450

Causa cur excrementa foeteant, in promptu est, quia ipsum corpus illa rejicit, quanto magis spiritus; neque ignoramus excrementa primae digestionis pessime olere, ut excrementa abdominis; illa secundae, minus ut urina; & tertiae tanto minus: sudor enim non tam malignae naturae ut altera duo; praesertim in hominibus calido abundantibus. Sic ex plerisque putrefactis foetor effluit: aut enim foetent aut mucent. Causa possit esse, quia putrefactio consistentiam praestat contrariam consistentiae corporis sanitate vigentis, cum mera sit istius formae dissolutio. Datur & alia ratio ex naturae petita recessibus, quod objecta cuilibet sensui grata habeant aequalitatem & quasi ordinem in contextura sui; ubicunque illa cessant, objecta fiunt ingrata. Sic pugnantium colorum miscela non blanditur oculis; neque discordium sonorum confusio aures capit; cibos varii saporis non rite temperatos gustus damnat; corporis hirsuti asperitas tactum offendit. Jam vero non dubitatur, quin putrefactio, cum prioris formae ordinem turbet, merasit confusio, & rudis indigestaque partium miscela.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
