# Silva silvarum 454

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/454

Constantissima concoctionis notio est, qua significat gradus alterationis corporis unius in aliud ex cruditate ad perfectam concoctionem, actionis & totius processus metam. Corpus convertendum & alterandum dum conversionem aut alterationem molienti valide resistit, illibata priori forma & consistentia, toto illo tempore crudum & incoctum est; processusque vocatur cruditas & incoctio; concoctionem à calore magna ex parte perfici verum est, sed non solo; omnia enim quae concoctionis & alterationis studium promovent, quies, mixtura corporis concocti, &c. media concoctionis absolvendae sunt. Concoctio duas habet periodos: alteram, quae assimilatio, aut absoluta conversio aut subactio; alteram quae maturatio dicitur: prior maxime in corporibus animantium conspicua, quae perfecte assimilant nutrimentum corpori; & in plantis, metallisque completam transmutationem prodentibus; altera, maturatione scilicet, in liquoribus & fructibus in quibus non requiritur aut intenditur ultima conversio, sed alteratio tantum in eam formam, quae res usui humano accommoda evadat; ut in clarificatione potus, & maturatione fructuum, &c. Sed notandum, duas esse absolutae & perfectae conversionis species.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
