# Silva silvarum 457

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/457

Hinc corpora jeuna spiritu, aut quae spiritum suum facilius amittunt, non liquescunt, ut lignum, argilla, lapis caesus, &c. horum tamen corporum plurima, liquescere nescia, mollescunt tamen, ut ferrum in incude; & bacillus calidis cineribus abditus flexibilitatem majorem acquirit. Sunt & quae liquescunt aut igne dissolvuntur, ut metalla, cera, &c. Alia solvuntur in aqua, ut sal, saccarum, &c. causa in prioribus est dilatatio spirituum ex calore, in posterioribus, laxatio partium tangibilium, liquorem admittentium. Dantur & in quibus solvendis uterque valet modus, ut gummi, &c. Atque haec aut copioso spiritu turgent, aut tangibites partes habent, humoris indigas; prius expandendis inservit spiritibus ope ignis; posterius stimulat partes, ut humorem admittant. Experimentum unicum spectans corpora fragilia & tenacia. 841. Quaedam corpora sunt fragilia, quaedam tenacia & non fragilia; & dirumpere si coneris quaedam eo loco secedunt, in quem vis ingruit; alia sic separantur ut in varias partes dissiliant. Fragilitatis causa est impotentia, extensionem non ferens; sic lapis est fragilior metallis; & fictile fragilius terra cruda; lignum siccum viridi.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
