# Silva silvarum 458

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/458

Causa impotentiae in extensione est exigua spirituum quantitas, qui extensionem & dilatationem corporum promovent; conjunctaque solet esse cum porositate & siccitate in partibus tangibilibus. Contra, corporibus tenacibus spiritus sunt largiores & pori pauciores, partesque tangibiles humidiores. Hinc membrana aut corium extensionem patitur, charta non item; panni facile instrumento extendi possunt, sed linteum difficulter vel vix. Experimentum unicum spectans duas perneumaticorum species in corporibus. 842. Corpora solida constant partibus non unius naturae, pneumaticis scilicet ac tangipilibus; & bene notandum, substantiam pneumaticam in quibusdam corporibus nihil esse praeter nativum corporis spiritum, in aliis merum, qui se insinuavit, aërem, ut in iis, quae aut calor, aut aetas exsiccavit. Ex illis enim cum spiritus nativus fugam parans comitem traxerit humorem, aër lapsu temporis poros subintrat. Suntque haec eo fragiliora: spiritus enim nativus magis cedit, extendique se patitur (praesertim ut partes sequatur) quam aër. Magna quoque spiritus nativi diversitas est, qui vel calidus, vel frigidus, activus, hebes, &c. unde virtutes & qualitates pleraeque (ut vocant) corporum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
