# Silva silvarum 461

Bacon, Silva silvarum, HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/461

Discrimen vero inter fibrosa & viscosa manifestum est; cum omnis lana, stupa, gossypium, sericum (praesertim crudum) praeter appetitum continuationis, quoad tenuitatem filorum desideret humiditatem, quae conjungat, aliisque filis incorporet, adhibito praesertim modicae contorsionis auxilio; ut apparet in filis torquendis, usuque conglomerationis in fusis. Neque aureum argenteumve filum sine torsione fieri manifestum est. Experimentum unicum spectans alias materiae affectiones, & characteres corporum. 846. Differentia impressibilium & contra; figurabilium & infigurabilium; fusilium & non fusilium; scissibilium & vicissim, aliaeque materiae affectiones, sunt notiones triviales, instrumentis & usibus hominum obviis applicatae. Omnia autem illa sunt tantum effecta ex causis enumerandis dependentia, non applicandis, ne prolixitatis nascatur fastidium. Prima causa est cessio aut non quae corporibus arctat loci spatium sine externae capacitatis dispendio. Secunda est, validior languidiorve motus appetendi continuationem aut discontinuationem fugiendi. Tertia, dispositio corporum ut se contrahant aut non contrahant, rursusque extendant aut non. Quarta magna aut exigua copia pneumaticorum in corporibus. Quinta, ipsa pneumaticorum natura, sive sit nativus corporis spiritus, sive aër vulgaris & communis.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
