Latin
466
Bacon, Silva silvarum 466
Unproofread scanNot analysed yet
riuntur &volucres, quae pennis delapsis, alium induunt colorem: ut rubecula, pennis mutatis, paulatim rubescit denuo; ut &carduelis, capite. Causa est, quia humiditas praesertim pilos &plumas colore imbuit; &siccitas canos &albos gignit; pennis quoque, ceu pili, aetate siccescentibus. Quod ad pennas, ubi deciderunt, novae succrescunt similes iis pullorum. Sic barba capillis junior, ut plurimum canescit serius. Ex hoc fundamento derivanda ratio alterandi colores avium, excogitandaque canorum retardatio. Sed de hisce vide quintum experimentum. Experimentum unicum spectans differentiam animalium quoad sexum. 852. Sexus in quibusdam animalibus confunditur, nisi qua genitalia discrimen faciunt; ut in equis &equabus, canibus mare &foemella, columbis itidem &in aliis. Sed quorundam differentiam constituit magnitudo, idque modo non uno: plerumque enim mas est major, ut in hominibus, Phasianis, pavis, gallis Numidicis, &similibus; in quibusdam paucis, ut inter accipitres, foemina. Alia pili &plumae discriminant, quantitate, crispatione &coloribus: ut Leones hirsuti sunt, magnis insuper jubis, Leaenae laeves sunt ut feles. Bubalis magis quam vaccis crispantur frontium pili. Pavo, Phasianus, &carduelis mares gerunt pennas fulgido colore, &tenues, non toeminae. In genere maribus avibus pennarum pulchrior ornatus est. Quaedam differunt variis formis: ut hirci habent cornua, damae non; arietibus cornua magis intorta sunt, quam foemellis ovibus. Galli &cristati sunt &calcaribus armantur, gallinae aut nulla, aut exigua crista est; verri grandiores sunt dentes, suibus multo minores. Gallis Numidicis branchiae magnae fiunt &tumidae, Galliuae minores. Maribus in genere vox gravior &robustior.