# Silva silvarum 467

Bacon, Silva silvarum, 467. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/467

Quaedam differunt facultatibus, ut galli mares inter aves cantatrices, optime canunt. Praecipua horum omnium causa (procul dubio) quia mares quam foeminae intensius calent; quod vel ex eo colligas, quod mares tenella aetate similes sint foeminis. Sic Eunuchi & animantia castrata cujuscumque generis propius ad foeminas accedunt. Jam calor in genere proceritatis efficiens, si suppetat humor, in quem operetur. Sin animans aliquod (de raro contingentibus hoc est) reperiatur, in quo caloris quoad humorem excessus sit, ibi foemina prae mare grandescit; ut inter accipitres, & passeres. Si caler humori exaequata proportione respondeat nulla marem & foeminam differentia secernit, ut in instantiis equorum & canum. Boum quoque & vaccarum cornua illis bubalorum ampliora sunt; ex abundantia humoris, qui in cornibus bubalorum exilescit. Porro, à calore pilositas & crispatio est, ut & barba in viris; expellit quoque residuum humoris tenuioris, quod à defectu caloris subsistit. Hinc causa petitur illius, quae pennas commendat, pulchritudinis & varietatis. Rursum, calor multas protrudit excrescentias, solidioremque materiam, in quibus elaborandis deficiens calor hebescit. Atque haec est causa cornuum, & cur ampla sint, magnaeque gallorum gallinaceorum cristae & calcaria, branchiae in gallis Numidicis, & in verre dentes. Calor quoque dilatat meatus & organa, unde vocis gravitas; purgat spiritus, efficitque ut aves mares cantu superent foeminas. Experimentum unicum spectans comparativam magnitudinem animantium. 853. Inveniuntur pisces quavis bestia majores; & cete magnitudine Elephantem longe superat. Bestiae in universum avibus grandiores sunt. Quod ad pisces, causa fortasse quia sub dio non degunt, nec humor eorum provocetur, nec aër eum radiive solares attenuent; sed perpetuo quasi quiescunt & aquis invehuntur, cum motus & labor consumat.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
