# Silva silvarum 469

Bacon, Silva silvarum, 469. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/469

Quod aves mole vincantur à bestiis, est quia hae diutius in utero gestantur, ibique nutriuntur & crescunt; cum avibus, excluso ovo, nihil praeterea quoad augmentum & nui Roogie trimentum praestetur à matre; incubatio enim vivificat, non nutrit. Experimentum unicum spectans exossationem fructuum 854. Ex parte in antecedentibus modum designavimus producendi fructus sine volvis & ossiculis. Hoc addimus, requiri humorem largiorem, quia ossicula è succo sicciore formantur; & fieri posse apparet, ut arbor flores tantum producat, non fructus; ut in cerasis cum duplici flore, tanto magis in fructibus qui ossiculis carent. Aiunt surculum mali inutum cauli brassicae, proferre magnum malum sine ossiculo. Non excedit probabilitatem, si interna arboris medulla eximatur, ut solum per corticem succus ascendat, effectum secuturum. Observatio enim docuit in arbore amputatis ramis si aqua superne verticem ingressa excavet, felicioris esse proventus. Addo ab aliis pro certo traditum, si pars surculi teguior inversa inseratur, producere fructus exiguis aut nullis omnino ossiculis Experimentum unicum spectans meliora. tionem Tabaci 855. Tabacum merx est pretii non levis, si emptores sollicitet. Jugerum enim vel acri ejus (aiunt) ducentas nummorum libras quotannis valebit, ad reparanda impendia in soli culturam, & alia; quae grandia quidem sunt, sed longe infra lucrum. Tabacum vero Anglicanum vili aestimatur, cum sit languido & terreo sapore.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
