# Silva silvarum 47-2

Bacon, Silva silvarum, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/47-2

Quod si aliqui ex liberis masculis, virtute & meritis praecelluerint (modo numerum duorum non excedant) post benedictionem generalem, seorsim eos vocat: manus autem super humeros eorum extendens illis stantibus, sic infit: fili, bene habet quod natus es, da Deo gloriam, & in finem persevera. Atque una ei monile tradit, in figuram spicae frumenti formatum: quod is semper postea, in fronte Turbani aut Galeri fui, portat. Hoc peracto, ad musicam & saltationem, & hilaritates id genus alias, apud eos usitatas, pro residuo diei se accingunt. Atque iste est modus festum illud celebrandi. Intra paucos dies sequentes, amicitiam & familiaritatem cum mercatore quodam civitatis illius, cui nomen Joabin, contraxi. Erat autem Judaeus & circumcisus. Paucas enim quasdam Judaeorum stirpes, inter eos nunc degentes habent, quibus religionem suam permittunt: quam veniam facilius indulgere possunt, quandoquidem Judaei illi, à judaeis in reliquis orbis partibus, moribus longe diversi sunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
