# Silva silvarum 47

Bacon, Silva silvarum, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/47

Damnum ex praeparationis defectu est, humorum non fluidorum tenacia, eorumque incommodus exitus; quod in corpore magnas perturbationes causatur pravaque accidentia, dum in opere est purgans; unde hebescit decrescitque vis medicamenti, ut sufficienter haud purget. Itaque duplex praeparationis officium est, ut maturos fluidosque reddat humores, ductusque magis pervios; atiumque enim humoribus exitum facilitat. Quantum ad prius, syrupi maxime prosunt: ad illud apozemata aut juscula praeparantia. Clysteres quoque efficiunt ne medicamenta nintestinis haereant, operanturque per avulionem. Sed verum est, quod corpora humoribus plena & pinguia, & suda serenaque aeris tempestas per se sint praeparativa, humoresque fluidiores reddant. Sed attendat medicus ad puntiones per gelu exhibendas, & gracilibus corporibus, non praeparatis. Quiequid enim noxae post purgationem existit, nascitur ex male constipatis alibi humoribus; verum siquidem est nonnullos certis torporis locis affixos humores quiescere sine damno, aliis partibus (praesertim ductibus multum adferre nocumenti. Itaque consultum fuerit post purgationem uti apozematis & jusculis non tam aperientibus, ut ante purgationem, sed in abstersivos & mundificantes clysteres desinere, ut auferantur humorum qui descendere ad inferiorem corporis regionem potuerunt, reliquiae. Experimentum unicum spectans qui sanguis sistatur. 66. Sanguis sistitur variis modis. Primo astringentibus repercussivisque medicamentis. Secundo tractione spirituum & sanguinis ad interiora; quod frigido efficitur, ut ferrum aut lapis cervici applicatus sanguinem è naribus sistit. Nec non compertum, testiculos acri insertos aceto spiritus repulisse, sanguinemque stitisse. Tertio regressu sanguinis ex Sympathia.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
