Latin
470
Bacon, Silva silvarum 470
Unproofread scanNot analysed yet
Sane tabacum Virginianum, cum educetur coelo subcalidiore, eadem ex causa in pretio esse nequit; ut spes sit ingentis lucri si per repetita tentamenta excogitetur ratio, quae hic in Anglia tabacum reddat magis aromaticum &percoctius. Factum à quibusdam periculum macerando tabacum Anglicanum in infusione tabaci Indicani. Sed nugas &imposturas haec sapiunt, cum nihil admittat emendationem, quod jam in perfectionis (ut sic loquar) meta consistit; in melioratione enim semper ad rerum principia recurrendum. Tabaci maturandi ratio eadem sit oportet, quae aliis plantis adhibetur, calor nempe seu terrae seu Solis. Videmus aliquod hujus rei experimentum in melonibus moschatis consitis in area calefactoria subtus stercorata, in colle accliviori ad Solem meridianum obverso, ut reflexio intendat calorem; instrata tegulis, augendo calori, &stramine tecta, it frigus arceatur. Illius remotio etiam ad vigorem facit. Atque haec adminicula praestant. ut Anglica non cedant bonitate Italicis, aut Provincialibus. Ista &similia in tabaco tentanda sunt. Progrediatur inquisitio ad macerationem radicum in ejusmodi liquore, qui vegetet ut laetius adolescat. Experimentum unicum spectans varios calores eadem effecta producentes. 856. Calor Solis ad fructus percoquenlos, &calor vivificationis in animantibus, repraesentatur, &qua uterque deficit, juvatur calore ignis. Sic calor Solis &vitae mutuam sui gerunt imaginem. Arbores caminis extrinsecus receptae, anticipant maturitatem; rites intra cubiculi fenestras admissae, toto mense praevertunt vindemiam. Calefactoria parietibus inserta apud nos malis citriis praestant maturescendi subsidium. Ova, ut testantur quidam, exclusit calor furni. Memoriae proditum, struthionem ova sub arena deponere, excludenda calore Solis.