# Silva silvarum 477

Bacon, Silva silvarum, 477. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/477

Sed causa forte subtilior est, quod liquor in vasculis non ita comprimitur ut in lagenis, & in vasculis liquor liquori praecipue obvius est; & in lagenis exigua liquoris quantitas lateribus lagenarum occurrit, quae illum ita comprimunt, ut se laxare rursus nequeat. Experimentum unicum spectans operationem aquae in aërem contiguum. 865. Aqua aëri contigua eum refrigerat, & nonnisi emissis vaporibus humectat. Causa est, quia calor & frigus potentias tantum in se invicem transitorias habent, incommunicata substantia; non sic humiditas, cum requiratur in omni madefactione imbibitio. Sin corporum tam varia levitas & gravitas sit, ut commixtionem fugiant, imbibitio dari nequit. Ideo oleum aquae impermixtum innatat; & gutta aquae celeriter stramen percurrit, aut corpus laeve, nec humectat. Experimentum unicum spectans naturam aëris. 866. Noctes illustres stellis, neque illunes, frigidiores sunt noctibus nubilis. Causa est, siccitas & tenuitas aëris, quae proptere: magis penetrans & acris redditur; ut magna Continens Insulam frigore superat. Luna autem, in aëre licet rudimenta humiditatis excitet, tamen clare splendens arguit, aërem esse siccum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
