# Silva silvarum 479

Bacon, Silva silvarum, 479. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/479

Causa est, quia si "duae res spectentur, & una bis, idem producitur effectum. Hinc globulus duobus digitis transversim positis compressus, duplex apparet. 870. Lusciosus videt rectius in luce crepera; eique ex propinquo visus acrior, quam non luscioso; ut & legere & scribere norit literas minusculas. Causa est, quia spiritus visuales in lusciosis, quam aliis, tenuiores rarioresque, ut lux major illos dispergat. Unde & oculorum contractione indigent, quae spiritus intendit supra vim eorum in oculis vulgaribus; ut cum directus per dioptrae pinnacidia visus roboratur. Idem experiri lieet, contractis oculorum palpebris; quas à lusciosis plerumque coarctari videmus. Senex autem in lectione oculos à charta abducit. Ratio, quia spiritus visuales in sene, ut in lusciosis, non uniuntur, nisi remoto ad justam distantiam objecto. 874. Homines exactius vident, oculis ex adverso Solis aut candelae constitutis, & manu nonnihil oculis praetensa. Causa est, quia Sol aut candela, plena luce se ingerens, visum debilitat, quae circumfusa perceptioni sufficit; nimia etiam luce oculos perstringente, ut pertinax in Solem obtutus excaecet.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
