Latin
48
Bacon, Silva silvarum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Exploratum enim usu, quod pars, sanguinem mittens, inserta caponi aut ovi recens dissectae, quaeque sanguinem adhuc habeat, represserit sanguinem; exsugens, ut videtur, atque, ex similitudine substantiae, resorbens sanguinem sibi obvium, atque ita retrogrediens. Quarto consuetudine &lapsu temporis. Sic primum ab Hispano inflictum Principi Auriaco vulnus adhibita sistendo sanguini medicamenta &ligamenta evicit. tandem orificio vulneris obturato per pollices hominum sibi invicem succedentium spatio saltem bidui consuetudo sanguinem repressit. Est &quinta ratio, ut mittatur sanguis in adversa parte per revulsionem.