# Silva silvarum 48

Bacon, Silva silvarum, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/48

Exploratum enim usu, quod pars, sanguinem mittens, inserta caponi aut ovi recens dissectae, quaeque sanguinem adhuc habeat, represserit sanguinem; exsugens, ut videtur, atque, ex similitudine substantiae, resorbens sanguinem sibi obvium, atque ita retrogrediens. Quarto consuetudine & lapsu temporis. Sic primum ab Hispano inflictum Principi Auriaco vulnus adhibita sistendo sanguini medicamenta & ligamenta evicit. tandem orificio vulneris obturato per pollices hominum sibi invicem succedentium spatio saltem bidui consuetudo sanguinem repressit. Est & quinta ratio, ut mittatur sanguis in adversa parte per revulsionem.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
