# Silva silvarum 481

Bacon, Silva silvarum, 481. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/481

Ratio (quae in offensa locum non habet) est, quia visus prae caeteris sensibus maxime spiritalis, quo fit ut nullo objecto satis crasso offendatur. Sed causa princeps, quia non dantur objecta activa unde oculis male sit. Soni enim harmonici & discordes simul, & activi sunt & aliquid notant positivum; fragrantia quoque & foetor quoad odoratum; amarum & dulce, quoad gustum nimis calidum & frigidum in tactu; sed tenebrae sunt vere aliquid privativum, cum nulla aut exili activitate contristant, sed admodum parum. Experimentum unicum spectans colorem maris & cujuscunque aquae. 874. Aquam marinam aliamve quamlibet motus infuscatam offert, magis perspicuam quies. Causa est, quia motus radios lucis transire recta non patitur, unde obscurior te nebrescit; cum quies radios exceptos rect. transmittat. Est praeterea in splendore gradus candoris praesertim si modica adsit repercussio. Speculum enim chalybeatum magis candescit vitro simplici. Hoc experimentum meretur ut extendatur ulterius, tentando, qua ratione motus visum impediat. Experimentum unicum spectans pisces squamatos. 875. Piscibus squamatis ex antiquis nonnulli inter insecta locum dederunt. Facti ratio me fallit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
