# Silva silvarum 483

Bacon, Silva silvarum, 483. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/483

It: constat nonnullos magis esse laevos, quod si nistra plurimum fuerint usi Experimentum unicum spectans frictionem. 877. Frictio partes redditmagis carnosas & plenas; uti patet in homine & equis depecten dis, &c. Causa est, quia plus spirituum & sanguinis ad partes retrahitur; alimentum in exteriora validius elicitur, pororum relaxatio faciliorem spiritibus, sanguini & alimento viam praebet; inutilis & excrementitius humor, in carne haerens, digeritur, & dissipatur; omni: assimilationis adjumenta. Frictiones magis replent & impinguant corpus, quam exercitia; causa, quia frictio partibus internis indulget quietem, quas exercitatio saepe nimis agitat. Eadem est ratio (ut [a] ante notatum) cur remiges plerumque pingues & carnosi sint, quia membra exteriora magis in motu suant, quam internae partes. a] Vide Exper. 733 Experimentum unicum spectans globos quos distantia planos exhibet. 878. Omnes globi è longinquo apparent plani. Causa est, quia distantia secundarium visus objectum, non discernitur nisi validiori vel debiliori luce.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
