Latin
489
Bacon, Silva silvarum 489
Unproofread scanNot analysed yet
Ollam sume aut potius vitrum, ut in eo motum conspicias, atque accensam candelam colloca in fundo labri aqua repleti, orificiumque ollae aut vitri inverte super candelam, effecturus ut aqua ascendat: qui adscribunt attractioni caloris, à vero exorbitant, cum pateat motum esse nexus, quem vocant, ne detur vacuum, qui sic procedit. Flamma candelae cooperta cum suffocari incipit ab aëre compresso, exilescit paulatim, &tum modice ascendit aqua, flamma sensim minorem occupante locum, &detrimento aequatur aquae successio. Sed in ipso instanti cum candela exstinguitur, repente ascendit aquae magna pars, quia corpus flammae nullum amplius replet locum; atque ita aër &aqua succedit. Idem eveniet, si loco aquae pollinem aut arenam labro imposueris; quod arguit, causam non esse attractionem liquoris velut nutrimenti, ut supponitur. Omnia enim corpora in eo conveniunt, quod in iis motus nexus locum habeat; ut conspexerim vitrum manu comprehensum, labrum, caeteraque de loco sustulisse, tam valide motus nexus fundum labri affixit.