# Silva silvarum 493

Bacon, Silva silvarum, 493. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/493

Neque abnuerim, infantes & pullos in lucem editos tempore plenilunii, validiores & majores esse iis, qui nati declinante Luna. De illis per plenilunium conceptis idem putc tatuendum; ut agriculturae pars sit non contemnenda, si arietes & tauri coeunt paulo ante plenilunium, ova quoque eodem plenilunii tempore excludi felicius. Plurima sunt istius generis, quae ad experimenta possent traduci. Observetur, an magna tonitrua & terrae motus plenilunium plerunque non causetur. Experimentum unicum spectans acetum. 898. Mutatio vini in acetum putrefactio quaedam; est & in aceto parando solent vasa vino repleta exponi Soli Meridionali; qui provocando discutit oleosos magis spiritus, relinquitque magis acidos & austeros. Vinum etiam combustum magis austerum & astringens est vino non combusto. Ferunt, citram potum ex succo pomorum, in navigationibus sub linea maturescere, cum vinum & cerevisia acescit. Omphacii quoque orcula per aestatem Soli exponenda, instar aceti, ut edoceamur num maturescat & dulcescat. Experimentum unicum spectans animalia quae totam hiemem dormitant. 899. Varia sunt animalia, quibus tota dormitur hiems, ursus, erinaceus, glis, apis, &c.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
