# Silva silvarum 494

Bacon, Silva silvarum, 494. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/494

quae somno pinguescunt, neque quicquam excernunt. Causa pinguedinis durante somno possit esse defectus assimilationis, cum in sudorem aut pinguedinem mutetur quicquid non assimilatur. Haec animalia per aliquod somni tempus deprehensa sunt prorsus non moveri, reliquo tempore moveri quidem, sed non loco; quaeruntque calidos somno suo & conclusos recessus. Belgis in Nova Zembla hibernantibus observatum, ursas obdormiscere circa medium Novembris, & tum vulpes prodire, antea exterritas. Priscis scriptoribus memoratum reperio, ursam [a] gravidam esse & catulos suos parere per somni sui tempus; gravidamque raro conspici. Experimentum unicum spectans generationem animalium ex coitu & putrefactione. 900. Animalia quaedam coitu foecunda sunt, quaedam nascuntur ex putrefactione. Atque a] Vide Exper. 758. & 9. Atque ex illis, quae putredo animat, plurima postmodum ex coitu generant. De causis utriusque generationis ut agamus, primo certum est, causam omnis vivificationis esse placidum calorem & proportionatum, qui operationem exerceat in glutinosam & ductilem substantiam.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
