# Silva silvarum 495

Bacon, Silva silvarum, 495. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/495

Calor enim in ea substantia excitat spiritus, quae cum sit glutinosa, duo praestat; prius, ut spiritus detineatur ne erumpere possit; alterum, ut materia placida & ductilis, postquam motu spirituum intumuit, formam & membra induat. Hinc omne sperma & menstruosa substantia, omnis materia, quae per putrefactionem gignit, habet semper soliditatem, lentorem & sequacitatem. Generationem igitur ex spermate duntaxat, & illam ex putrefactione geminae causae discriminant. Prima est, quod animalia determinatae & accuratae figurae (qualia coitus prodit) non possunt produci languido & fortuito calore, neque ex materia non exacte praeparata convenienter speciei suae. Secunda est, quod maus requiratur tempus absolvendis animalibus perfectis. Illud vivificationi requisitum si nimis diuturnum sit, spiritus exhalat ante introductam plane formam; nisi loco includatur, qui praestet continuationem caloris, ministret alimentum quo sustentetur, & receptaculum prohibendae exhalationi. Talia loca sunt uteri & matrices foeminarum. Hinc omnibus ex putredine natis indeterminata magis figura & perficiendis brevior mensura temporis, nec tam accurato indigent receptaculo, quamvis plerumque aliquod requiratur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
