# Silva silvarum 496

Bacon, Silva silvarum, 496. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/496

Ethnicorum sententiam, qua statuunt, in magnis Mundi mutationibus perfecta animalia primo ex concretione extitisse, ut ranae, vermes, muscae, nunc producuntur, vanam esse constat. Tale vero quid si admittatur, ut ex sensuum consultis judicium feratur, revocandum pristinum chaos est, & rudis indigestaque coeli ac terrae moles. Ordinata enim semel mundi compages illud non permittit, ulla vel declinatione à statutis semel legibus, vel fortuitos concursus moliente casu. Finis Centuriae Nonae Historia Naturalis. FRAN

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
