# Silva silvarum 50-2

Bacon, Silva silvarum, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/50-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/50-2

Aiunt, vos nuptias de officio suo deturbasse: nuptiae enim in remedium concupiscentiae illicitae institutae sunt, concupiscentia autem naturalis ad nuptias instar stimuli est. Verum, cum hominibus remedium, corruptis suis cupiditatibus magis gratum adsit, nuptiae fere expelluntur. Itaque, innumeros apud vos videre est, qui uxores non ducunt, sed caelibatum potius impurum & libidinosum praeoptant, quam jugum matrimonii honorabile. Multi insuper, qui uxores ducunt, fero hoc faciunt, cum juventutis & flos & robur evanuerint. Sin forte matrimonium contrahant, quid aliud est matrimonium illis, quam mercatura mera? In quo affinitas, aut dos, aut existimatio quaeritur, cum desiderio nonnullo (sed tamen tanquam rei indifferentis) sobolis: minime autem fidelis illa inter virum & foeminam nuptialis unio, quae in principio instituta est, in mentem venit. Neque etiam fieri potest, ut illis, qui tam magnam partem Digitized by Google aecatis aetatis & roboris sui, adeo viliter consumpserunt, liberi (pars nostri altera,) omnino in pretio sint. Quin & durante vinculo matrimonii, num nam res haec in melius vertitur, ut fieri debuit, si excessus isti, necessitatis solummodo causa, tolerarentur?

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
