# Silva silvarum 50

Bacon, Silva silvarum, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/50

Calor enim & frigus duae manus sunt quibus praecipue operatur natura. Calorem habemus in promptu, respectu ignis. Frigus expectandum est donec adveniat, aut in cavernis quaerendum, aut altissimis montibus; & omnia cum tentata sunt, obtinere illud in summo gradu non possumus. Fornaces enim igne excalefactae longesuperant Solis calorem; sed fornicata & colles haud magnopere gelu hibernum frigore praecellunt. 69. Prima producendi frigoris causa est quam natura nobis suppeditat, nempe expiratio frigida ex terrae interraneis tempore hiberno, quando Sol illud evincere non valet. Terra enim (ut à quibusdam bene notatum, primum est frigidum. Astruunt id tam antiqui, quam novitii Philosophi. In hac sententia Parmenides fuit, & author illius discursus apud Plutarchum (nam Plutarchum non agnosco illius authorem) de primo frigido. Sensit idem Telesius, qui Parmenidis Philosophiam reduxit, interque novitios prae omnibus commendatur. 70. Secunda causa frigoris est contactus corporis frigidi. Frigus enim activum est, inque adjacentia transit corpora, ut calor; quod patet in iis, quae nix & frigida contingunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
