# Silva silvarum 501

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/501

Observatione dignum, quod prisca & nostris temporibus propiori aetate (de sagis scilicet olim Thessalis depraedicatisque non ita pridem veneficarum congressibus, quorum plurimae meminerunt confessiones) quae extant prodita scriptis miracula, ut sublatio in aërem, transformatio sui ipsius in aliud corpus, &c. non incantationibus aut magicis teremoniis gesta narrentur, sed corpore unguentis delibuto. Quae merito suspicionem movere possent, ludibria haec esse imaginationis; cum certum sit, unguenta, ubicunque applicata, obturare poros, vaporesque cohibitos transmittere ad caput, & quod ad particularia ex quibus unguenta illa componuntur, verisimile, opiata & soporifera esse. Inunctionem enim frontis, colli, pedis, spinae dorsi, novimus adhiberi conciliandis somnis lethalibus. Si quis existimet, melius id fieri haustis potionibus, accipiat responsum, quod medicamenta, unguentorum materies, tantae sint efficaciae ut intra corpus sumpta utentes enecare possent. Valide ergo operantur, sed applicata extrinsecus Operationum ex transmissione spirituum & imaginatione, species aliquas dabimus, unde lux non parva experimentis sequentibus affulbit. gebit. Omnes autem illae actiones hoc habent peculiare, quod ad distantiam se exerant, non ad contactum, suntque ex divisionis instituto. 904.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
