# Silva silvarum 503

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/503

Sed attractionem ambrae & gaatis, aliorumque electricorum, attractionem in auro spiritus Mercurii vivi ad distantiam, caloris itidem, & ignis ad naphtham, quarundam herbarum ad aquam, eminus licet, aliasque varias dabimus non hoc titulo, sed illo de attractione in genere 907. Quarta, emissio spirituum & virtutis immateriatae in iis, quae operantur ex universali configuratione & sympathia mundi, non ex formis aut coelestium effluviis (ut vae & docetur & discitur) sed ex primitiva materiae natura & seminum genitalium. Talis est (ut supponimus) operatio magnetis, ex consensu cum globo terrae. Hujus generis est motus gravitatis, ex consensu itidem corporum densorum cum eodem terrae globo; dispositio quoque corporum ad rotationem, & particulariter ab Orientè in Occidentem. Sic concipimus magnum fluxum & refluxum maris, ex consensu universi, ut partem diurni motus. Immateriatae virtutis haec, qua ab aliis distinguitur, proprietas est, quod ad nullam medii diversitatem tardata resistet, pervio ubique transitu; sed determinata activitatis sphaera. De his passim agemus prout in varios spargenda titulos in occursum se dabunt. 908.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
