# Silva silvarum 504

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/504

Quinta, emissio spirituum, huic praecipue loco delecta materies; nempe operatio spirituum animi humani in alios spiritus; quae duplex, affectionum, si concitatiores sint; & imaginationis, si valida. Sed facit illarum nexus arctior, ut in simultaneae tractationis operam veniant. Cum enim malignus invidi oculus, aut amore accensus, aliorum inficit spiritus, conjungitur affectio & imaginatio. 909. Sexta, influxus corporum coelestium, praeter duos manifestos, calorem & lucem. Sed de hisce, ubi de corporibus coelestibus & motibus. 910. Septima, operationes Sympathiae, quam naturalis Magiae scriptores in artis formam redigunt. Exercentur autem sic, si superinducenda virtus aut dispositio in personam, sumes corpus animatum, eminenti illa virtute & perfectioris gradus. Seligendae ejus partes, quibus haec virtus propria, & eo tempore cum in actu est, applicandaeque parti in homine, quae praecipua hujus virtutis sedes. Ex. gr. Si fortitudo & audacia supra insitam excitanda, Leonis cor, dentem & palmam, aut galli cor, & calcar, immediate postquam illa animalia decertarunt, circumfer applicata cordi aut carpio. Hasce similesve sympathias hoc titulo exequemur. 911. Octava & ultima est emissio immaDigitized by Googli ria teriatae virtutis, cujus exempla proponere religio esset (tam prodigiosa nobis res videtur) nisi plurimorum fidem & assensum impetrasset, & mihi velut ex dictae legis severitate, sumpsissem accurati examinis partes, nihil admittendo aut rejiciendo, cujus non excussa penitus foret probabilitas.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
