# Silva silvarum 505

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/505

Haec est sympathia individuorum (datur & specierum) id est, talis, quae in rebus aut earum partibus, semel contiguis, aut integris tuetur reciprocam spirituum inter se transmissionem: ut inter arma & vulnus, unde depraedicatissima unguenti armarii operatio; inter particulam laridi & verrucas eo confricatas aut bacillum ex alno, &c. ut si pars ejus consumatur aut putrescet, vim suam exerat in partem separatam. Jam vero persequemur instantias. Experimenta varia spectantia emissionem spirituum sub specie vaporis, aut exhalationum sub specie odoris. 912. Pestis saepe corripit aliquem sine manifesto sensu, ut [a) dictum est. Aiunt, sicubiulla exarserit, odorem spargere pomorum mitium, aut (ex aliorum sententia) florum maialium. Recepta quoque opinio est, odores ex floribus nimium suavibus absque contrariae qualitatis temperamento pestis tempoedibzy G Google a] Exper. 904. re malignos esse, ut ex liliis albis, verbascula odorata, hyacinthis. 913. Minus eos pestis invadit, qui continue versantur cum peste laborantibus; ut qui aegrorum curam habent, Medicos, aut qui se muniunt prophylagmate sive iutus sumpto (ut mithridatio, granis Juniperi, rutae foliis & semine, &c.) sive externo (ut Angelica, Zedoaria & similibus ore contentis, picis liquidae, galbani suffitu) nec homines decrepitos sibi habet obnoxios, aut sicca & frigida complexione.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
