# Silva silvarum 509

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/509

Vide experimentum 803 spectans aëris contagium ex primis post diuturnam siccitatem imbribus. 921. Graves aliquando alvi fluxiones pharmacopolis concitavit solus ex contusa colocynthide vapor. 922. Piperis, quod vocant Ginni-peper, forte Guinense, tentata combustio, continuam adstantium provocavit sternutationem; cum acri valeat spiritu 923. Ab ultima antiquitate derivata tradlitio est, aliena lippitudine sanos infici oculos, atque ex mulieris menstruo laborantis inuitu speculum inquinari. Circumfertur etiam uorundam sermonibus, sed à fabulosa narratione haud alienis, menstruosae foeminae per campos aut hortos incessum, frumento aut herbis conducere, quia vermes enecat 924. Neque minus antiqua traditio haec est, Basiliscum aspectu enecare; & lupum, s prius hominem conspexerit, solo intuitu reddere raucum. 925. Sussitus conveniens exsiccat, & cerebrum corroborat, catarrhos & defluxiones sistit; ut patet in fumo rosmarini exsiccati, ligni aloes, & calami ore & manibus hausto.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
