Latin
51
Bacon, Silva silvarum 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nequaquam: manent autem desideria eadem etiam post matrimonium, in matrimonii ipsius dedecus &opprobrium. Neque enim lupanarium frequentatio, aut consuetudines meretriciae, in maritis magis, quam in caelibem vitam agentibus, puniuntur. Ad novos autem amores proclivitas &meretricium amplexuum delectatio (ubi peccatum in artem conversum est) nuptias reddit rem insipidam, &veluti onus, aut tributum quoddam. Audiunt, haec à vobis defendi, utpote ad majora mala evitanda, tolerata: veluti, adulteria, virginum constuprationem, libidinem contra naturam, &similia. Verum prudentiam hanc censent esse praeposteram: eamque vocant, conditiones Lothi; qui, ut hospites à contumelia eximeret, filias obtulit. Imo ulterius dicunt, ex hoc parum aut nihil lucri fieri, cum vitia eadem, &appetitus pravi usque maneant, &abundent: quandoquidem libido illicita, instar fornacis sit, ubi, si flammam omnino contineas, ilico extinguitur; sin exitus aliquis detur, furit. Quantum vero ad amores masculorum, istos ne fando quiizod b dem norunt, neque tamen amicitias, peruiversum orbem, magis fideles, &invidus, reperies. Atque, ut verbo dicam, sicutant quoque dixi, non ullibi legi, tantam viger castitatem, quantam in hac terra.