# Silva silvarum 51-2

Bacon, Silva silvarum, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/51-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/51-2

Nequaquam: manent autem desideria eadem etiam post matrimonium, in matrimonii ipsius dedecus & opprobrium. Neque enim lupanarium frequentatio, aut consuetudines meretriciae, in maritis magis, quam in caelibem vitam agentibus, puniuntur. Ad novos autem amores proclivitas & meretricium amplexuum delectatio (ubi peccatum in artem conversum est) nuptias reddit rem insipidam, & veluti onus, aut tributum quoddam. Audiunt, haec à vobis defendi, utpote ad majora mala evitanda, tolerata: veluti, adulteria, virginum constuprationem, libidinem contra naturam, & similia. Verum prudentiam hanc censent esse praeposteram: eamque vocant, conditiones Lothi; qui, ut hospites à contumelia eximeret, filias obtulit. Imo ulterius dicunt, ex hoc parum aut nihil lucri fieri, cum vitia eadem, & appetitus pravi usque maneant, & abundent: quandoquidem libido illicita, instar fornacis sit, ubi, si flammam omnino contineas, ilico extinguitur; sin exitus aliquis detur, furit. Quantum vero ad amores masculorum, istos ne fando quiizod b dem norunt, neque tamen amicitias, peruiversum orbem, magis fideles, & invidus, reperies. Atque, ut verbo dicam, sicutant quoque dixi, non ullibi legi, tantam viger castitatem, quantam in hac terra.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
