# Silva silvarum 51

Bacon, Silva silvarum, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/51

Ideoque quisquis naturae scrutinio se dedit, ad conservatoria nivis & glaciei oculos & mentem reflectat; qualia in deliciis ha bentur ad refrigerium aestivo tempore, sed usus ille tanti non est, & rejiciendus prae aliis. quos ejusmodi conservatoria exhibent. 71. Tertia causa est primaria natura omnium corporum tangibilium. accurate enim notandum, quod omne tangibile natura sua frigidum sit, nisi adventitium ex igne, vita, motu, habeat calorem; nam ipsi spiritus vini, aut olea Chymica, quorum insignis est virtus in operando, ad tactum frigida sunt, compressusque & condensatus nonnihil flatu oris frigus contrahit 72. Quarta causa est densitas corporis: Omauenim densa corpora aliis plerisque frigidiora sunt, ut metalla, lapides, vitra, diutiusque calent quam molliora. Et certissimum est, terram, densum, & tangibile participare naturam frigidi. causa est, quod cum omnua materiata tangibilia existant frigidae, necessirio compactior materies frigus infert rchmentius 73. Quinta causa frigidi, aut potius pod illud augeat intensiusque reddat, sunt spiritus vegeti celerioresque frigido corpori inclusi; ut attente naturam consideranti variae comprobabunt instantiae. Sic nitrum (vegero spiritu praeditum) frigidum est, & frigidius linguae, quam lapis. Aqua oleo frigidior est, quia mobiliores spiritus possidet. Omnia olea, quanquam partes tangibiles melius aqua digestas obtineant, tardiores tamen spiritus habent. Nix aqua frigidior est, quia pluribus constat spiritibus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
