# Silva silvarum 510

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/510

Neque ignoramus dari & alios suffitus, humectantes & refocillantes, quorum insignis in febribus ardentibus, consumptionibus & nimiis vigiliis, est usus; quales sunt ex aqua rosacea, aceto, mali citrii cortice, violis, foliis vinearum conspersis pauxillo aquae rosaceae. 926. In repentinis languoribus & deliquiis animi sudatium aqua rosacea imbutum, aut acetum naso admovendum commendantur; quo spiritus, mox alioquin resolvendi & in fugam disjiciendi, recolligantur. 927. Tabacum roborat spiritus, languoremque tollit; operaturque aperiendo, sed virtute praesertim opiata, quae spiritus condensat. Expediat igitur tentasse haustum fumi aliorum ex tubulis (ut in tabaco fieri solet) tam ad exsiccandum & confortandum, quam ad alias intentiones. Optem exploretur fumus exsiccandi vi praeditus, ex rosmarino, ligno aloes, antea propositis, quae tubulis inerta usurpentur, &c. nec non ex nuce myristica & folio Indico. 928. Arandi interesse laboribus & stivam sequi, facit ad refocillationem spirituum & excitandam famem. Id vero si fiat in colenda terra, quae triticum & secale fert, obesse solet, quia tellus producendis aestate vegetabilibus consumpsit omnem halitus suavitatem. Praestaret ergo illud fieri dum hordeum sulcis mandatur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
