# Silva silvarum 512

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/512

Adde quod complura sunt, quae per se melius exhalant, quam igni admota, ut nigella Romana, semen melanthium, amomum, &c. 930. Duo sunt, quae intra corpus sumpta, refrigerant, spiritusque condensant, & author essem ut idem tentetur per vapores externos; alterum est nitrum, dissolvendum (ex mea sententia) in vino malvatico aut Graeco, ut emanans odor vini captetur; & majoris efficaciae si expetatur, infundendum sartagini probe excalefactae, ut aqua rosacea & acetum solet. Alterum aqua destillata ex papavere sylvestri, miscenda (ex meo conceptu) cum media parte aquae rosaceae; & sumenda additis garyophyllis in ignitabulo suffitorio. simile quid tentandum per aquam destillatam ex floribus croci. 931. Odor moschi, ambrae, zibethae, Veneris stimulos excitare creditur, refocillando & provocando spiritus. 932. Thus & nidorosi odores (quales sacrificiis adhiberi solent) dicuntur intoxicare cerebrum & homines reddere devotos, indundo moestitiae speciem, & contristationem rituum, partim quoque excalefaciendo eosque extollendo. Inter Judaeos videmus, praecipuum Sanctuarii suffitum communi & vulgari usui fuisse abdicatum. 933.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
