# Silva silvarum 517

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/517

944. Ex [a] affectu spiritus invalescere magisque reddi activos, certum est, & praesertim eo, qui spiritus in oculos propellit. Tales sunt duo, amor & invidia, quae vocatur oculus malus. Quantum ad amorem, ex Platonicis nonnulli eousque deveniunt, ut statuant spiritum amantis transimissum cum spiritibus amati occulto haerere nexu; qui desiderium regrediendi in corpus, ex quo excessit, fovet; unde sequitur appetitus ille contactus & conjunctionis in amantibus. Usus praeterea edocuit, aspectus, quos amor ciet, non esse fixos, sed subitas scintillationes & vibrationes oculorum. Invidia emittit malignos & venenatos spiritus, qui spiritum alterius haerescendo impetunt. magna quoque virtute est, si ex obliliquo intorqueat oculi ictum. Tempus, quod ictum & percussionem oculi invidi reddit validiorem & maxime noxium, notatur esse, cum gloriose triumphat, gaudiisque perfruitur, quem invidiae pestis suis destinat spiculis. Ratio est, quia tum maxime spiritus personae invisae a] Vide Exper. 722. invisae prodit exteriusque diffundiu in &cursum percussionis, quam intentat oculus invidentis. Unde compertum, homines post magnos triumphos male se habuisse per aliquot dies.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
