# Silva silvarum 518

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/518
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/518

Opinio fascini duabus ex causis antiqua, est, ob excitationem amoris, & morbum ex invidia; soletque in oculis sedem habere unde defluit. Si tamen infectio est ex spiritu in spiritum, dubium non est, quin ex praesentia operetur, nec solum ex oculo; quamvis ex eo vehementius. 945. Aliquod etiam pudoris & timoris contagium est; fuga unius alios quoque in fugam inclinante; & transeunte in consortium pudore, qui alios suffudit, ex illius respectu. Explicare nunc aggredimur vires imaginationis in corpus alterius; quibus illa modis exaltata roboretur. Imaginationem intelligo, qua sit repraesentatio cogitationis individualis; estque triplex. Prima est conjuncta cum fide rei futurae: secunda cum memoria praeterita: tertia est praesentis, aut quasi praesentis, qua complector quicquid imaginatio confingit & animi gratia fabritat; ut si quis imaginetur talem hominem pontificis ornamentis indutum aut alatum. Eximo, & ab hoc tractatu sejungo illam ex fide futuri.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
