# Silva silvarum 52

Bacon, Silva silvarum, 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/52

quod sal glaciei appoSic quoque evidens situs (ut in artificiosa glacici productione) operationem frigidi adaugeat. Sic insecta quaedam vivum habentia spiritum, ut angues, bombyces, frigida tactui apparent. Sic Mercurius inter metalla frigidissimum est, quod spiritibus abundet. 74. Sexta causa frigoris est propulsio & fuga spirituum, qui caloris gradum obtinent. nam caloris exturbatio corpus aliquod necessario frigidum relinquit. Hoc ad visum pater in operatione opii & stupefactivis, si animantium spiritibus admoveantur. Operae pretium esset experiri opium impositum vertici thermometrae, an aërem contraheret; sed de successu dubito. Praeterquam enim quod vis opii vix penetrare possit vitri corpus, existimo opium & similia, malignitate potius, quam frigiditate, depellere spiritus. 75. Septima causa est, exhalatio & extractiospirituum calidorum, unde effectum consimile ei, quod ex fuga spirituum oritur. Pertrebuit opinio, quod Luna polleat magnetica virtute in calorem, ut Sol in frigus & humiditatem: digna igitur esset inquisitio per aquas calidas; alteram radiis lunaribus expositam, alteram cum umbella quadam positâ inter ralios Lunae & aquam, quali uti solent adversus Solem pro umbraculo; utra prius frigesceet. Explorare porro necesse est rationem extrahendi exiguum calorem aëris; magni momenti arcanum, ut coelum reddatur frigidum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
