Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 520
Unproofread scanNot analysed yet
946. Ex. gr. Narravi aliquando viro talium curioso, sed quem vana scientia haud modice inflaret, vidisse me praestigiatorem, qui ex chartis lusoriis, quamcunque cogitatione conceptam ostenderet. Vir ille sua opinione eruditus respondit, me errare, non enim (inquit) fuit notitia cogitationis in altero (solius id Dei est): sed fuit compulsio cogitationis in illum, &constrictio imaginationis ope alterius fortioris, ut nullam aliam cogitare posset chartam. Tum unam &alteram mihi quaestionem proposuit; quod callide ab ipso fieri putabam, ut pote cui omnino praestigiatorum artes essent cognitae. Domine, inquit, an meministi utrum ipse chartam alterius cogitatione designatam indicaret, an vero juberet, ut alius quispiam eam significaret? Respondi (ut verum erat) jussisse ut alter eam indicaret. Tum ille, sic &ego rem concepi, ipse enim induere tam efficacem imaginationem non poterat; sed alteri chartam indicatam (qui mira sibi de praestigiatore sponderet) tertius ille firmam apprehendit imaginationem. Arrectis adstabam auribus, delectatus vanitatis festivitate. Quaerit deinde, meministi utrum prius rogaret hominem, ut chartam cogitatione aliquam designaret, postea vero alteri in aurem suggereret, quam mente concepturus esset, aut utrum prius homini chartam ostensuro insusurraret, quod hic vel ille talem concepisset, &deinde rogaret illum, ut chartam conciperet.