# Silva silvarum 521

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/521

Respondi rem sic se habere, prius scilicet alicui in aurem dixisse, talem quempiam ejusmodi chartam cogitaturum. Hic ille doctus magnopere sibi placebat; vides, inquit, recte me sensisse: si enim alter prius concepisset chartam, cogitatio ejus fuisset fixa: sed alterius prior imaginatio cogitationem ejus constringebat. Quanquam illud aliquantum apud me valeret, tamen rem minoris momenti esse reposui, etiam longe infra opinionem meam. Dixi enim versari me in ea opinione, quod praestigiator & bini famuli rem ex compacto gesserint, nulla licet ratione huc inductum. Patri enim uterque operam suam debebat, neque praestigiator unquam ante in aedibus fuerat versatus: qui peristelidem quoque attolli jussit, asserens se nosse, ab hoc vel illo contingendam taliloto, pollicum distantia ab extremitate longon. tot à breviori: & continuo praestitit, prius suggerendo imaginatori, deinde rogandoactorem ut cogitaret. Expeditus hac narratione, non quod tanti sit momenti, sed quod dextre rem totam ob oculos ponat: regredior ad intermissa, quod experimenta imaginationis ab aliis essent praestanda, non à seipso.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
