# Silva silvarum 523

Bacon, Silva silvarum, ATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/523

Jam vero corroborandae imaginationis triplex via est: authoritas, unde fides derivatur; rationes quibus excitetur confirmeturque imagmatio; & media quibus illa repetatur & renovetur. 948. De authoritate egimus: quod ad rationes imaginationem corroborantes & excitantes, in magia adhiberi solent (si in horum usu quicquam sit mere naturale) vestimenta, characteres, verba, sigilla, partes quaedam plantarum & animantium, lapides, horae certae, gestus & motus, thura, odores, consortium ex selectu, quod imaginationem intendit diaetae & praeparationes ad aliquod temporis spatium. Vocabula semper sunt aut barbara nihil significantia, ne imaginationem turbent; aut similitudines significantia, quae imaginationem fovere possunt. Atque haec tam usitatae ethnicis incantationes suppeditant, quam illae posterioribus temporibus. Admiscentur & voces ex sacris literis; ut fides, textus religiosi, & quae istius generis corroborare imaginationem possent; ut eadem de causa voces Hebraicae (quae lingua nobis habetur sancta & voces magis mysticae) saepius usurpentur. 949. Ad renovandam imaginatiorem tia haec illam exaltandi ratio) quae à Maga adhibentur, obvia sunt, ut imagines cereae & similia paulatim liquescentia, aut alia simosepulta, sensim putrescentia, &c. quoties enim imagines illae memoriae quasi praesentes sistuntur toties imaginationi occurrit effectus optatus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
