Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 527
Unproofread scanNot analysed yet
Ut si suadeas famulo, qui aegri ministeriis vacat (cui jam significasti dominum recuperaturum sanitatem), ut hero profundum dormiente, tali vel tali utatur radice. Imaginatio enim videtur melius operari in dormientem, quam vigilem; quod demonstrabimus ubi de somniis agemus. 956. Ars memoriae testatur. imagines visibiles praevalere aliis conceptibus; ut si nolis excidere tibi vocem Philosophia, melius id fiet, imaginando hominem (homines enim loca sunt optima) qui Aristotelis Philosophiam evolvat, quam si repraesentes tibi dicentem, Philosophiae operam do. Haec observatio transferenda ad argumentum in manibus; quo