# Silva silvarum 529

Bacon, Silva silvarum, 529. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/529

Et quamquam rebus istis fidem prorsus derogo, tamen concipio verum esse, fortem imaginationem magis valere in animata, aut quae fuerunt talia, quam prorsus inanimata; efficacioremque in leves & subtiles motus, quam vehementes & cum pondere. 958. Vulgatissimum est, cadaver in conspectu homicidae de novo per inflictum vulnus sanguinem emittere. Quidam asserunt, cadaveri apertos oculos ad praesentiam occisoris; atque ejusmodi motus extitisse aeque strangulato aut submerso, ac in eo quem vulnus exanimasset. Posset hoc justo Dei judicio tanquam miraculum adscribi, qui plerumque homicidia latere non patitur; sin ad naturalem vim revocetur, imaginationi tribuendum. 959. Membri virilis ligatio (artificio inductus languor) tempore matrimonii, qua vir impotens redditur ad coitum, frequens admodum (ut [a] audivimus) apud Santones & in Gasconia; si naturam non excedit, vim habet ex imaginatione ligantis membrum virile. Putem ego illud ab incantatione alienum esse, quia non à certis tantum personis (quales incantatores) sed à quolibet fieri potest. a] Exper. 888. Eagerimenta varia spectantia secretam virtutem Sympathiae & Antipathia.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
