Latin
53
Bacon, Silva silvarum 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
quadam Imaginaria, legi, ubi matrimonium contracturis, se invicem nudos conspicere, permittitur. Hoc illi non probant. Etenim contumeliae loco ducunt, ut quis, post notitiam tam familiarem, rejiciatur: veruntamen, propter defectus in viris &mulieribus complures secretos, qui matrimonium postea infelix reddere possint, more utuntur magis civili: prope oppida fingula, stagna duo habent; quae vocant stagna Adami &Evae; ubi permissum est, uni ex amicis viri, atque itidem alteri ex amicis foeminae, spectare eos separatim in balneo lavantes. Dumque hoc modo colloqueremur, venit quidam, qui nuncius videbatur, indutus tunica picta &inaurata; qui Judaeum allocutus est. Unde ad me vertit, &dixit, ignoscas mihi, obsecro; sine mora hinc accersor. Postridie mane, rursus ad me venit Judaeus, laetabundus, ut videbatur, &dixit: perlatus heri est nuncius ad praefectum urbis, intra dies septem accessurum huc unum ex patribus domus Salomonis. Duodecim jam anni elapsi sunt, ex quo ullum eorum hic vidimus. Adventus ejus solennis futurus, causa in occulto. Curabo, ut tibi &sociis tuis, locus commodus apparetur, unde celebritatem ingressus ejus spectare igitizod b possitis.